- OBSIGNATORES
- OBSIGNATORESiidem qui Signatores, apud Cicer. ad Attic. l. 12. Ep. 18. Quod scribis, Terentiam de Obsignatoribus mei Testamenti loqui. Et in Orat. pro Cluent. Oppianicus Obsignatores ad eum, qui neque asinium, neque Aiulum nôssent, adducit: Testes dicti sunt, qui signandis Testamentis adhibebantur. Haec enim iam olim obsignari fuisse solita, de militibus suis, iamiam adversus Germanos pugnaturis loquens, refert Caesar de bell. Gall. l. 1. c. 39. Vide de Sulla, Apian. Alexandr. l. 1. de Felice Cicer. l. 3. ad Quint. Fratr. Epist. ult. Neque solum ab ipsis, qui testabantur, sed etiam ab amicis, qui rei gestae testimonium perhiberent, easque suô annulô confirmarent, docet Plin. l. 1. Ep. 9. et l. 2. Ep. ult. Sueton. in Claudio c. 44. et Senec. Ep. 8. idque inter recepta Romae officia numerabatur, et dicebantur hi Testesclassici. Quos, si quidem ad Tabulas Testamenti obsignandas vocati erant, oportebat in conspectu Testatoris, unô et eôdem tempore convenire, nomen suum subscribere et annulô lbsignare. Nam si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, veruntamen signârit, vel si adscripserit se, non tamen signârit, pro eo est, ac si non adhibitus esset, ut ait Ulpianus in L. ad testium. §. siquis. D. Qui testamentum fac. Si etiam coram Tesatatore non omnes eôdem locô testes suô vel alienô annulô signaverint, iure deficit Testamentum, ut est in L. 12. de Testament. cui adstipulatur Michael Attaliata in Synopsi, Tit. 32. e quo etiam hoc discimus, testes non suô tantum, sed et alienô annulô signare potuisse. Imo si testis ab ipso Testatore annulum aceepisset et signâsset, valebit Testamentum, ut est in L. ad testium. D. Quitestam. fac. Addit vero Iustinianus Imperator in §. Possunt. Instit. de Testam. ordinand. potuisse omnes testes unô annulô signare Testamentum, potuisse item septem annulos unâ eademque scripturâ esse, i. e. eundem χαρακτῆρα, idem ἀποσφράγισμα habere. Vide iterum Michaelem Attaliatam Synops. Tit. 31. An vero quaelibet alia, quam annuli impressio, in Testamentis locum habere possit, ICti disputant, ac magis est, ut annulô tantum quis possit signare, dum tamen habeat charactera, l. 22. §. 5. ff. Qui Testam. fac. Vide Cuiacium Observat. l. 14. c. 11. Quod si signa Testamenti vetustate vel aliô casu interierint, subscriptiones Testium vero sint adhuc salvae, Testamenti fidem nullô modô labefactam vult Leo Imp. Constitut. 82. Vide eundem Cuiacium l. 17. c. 32. Non vero solum Testamenta, sed et omnes Tabulas, quae pacta conventaque continebant, obsignari priscus mos est, imo Veteres non ornatûs, sed signandi causâ, annulum secum circumtulisse, indicat Atteius Capito apud Macrob. l. 7. c. 13. Quam in rem insignis est locus, apud Senecam de Benefic. l. 3. c. 15. De Tabulis Nuptialibus, diserte Sueton. in Claudio c. 29. Appuleius in Apolog. et Iuvenal. Sat. 2. De Sponsionibus Plut. in Pompeio, ubi de obitu Cinnae etc. Nec vero Tabulae solum, quae publici privatique contractus scripturam continebant, sed et Epistolae ac Diplomata, iam olim obsignabantur, apudplerasque gentes; Principales inprimis literae, quae obsignatio bulllarum appensione fiebat. Vide supra in Bulla. Magistratuum insuper Decreta, Cicer. ad Attic. l. 16. Ep. 16. Buthrotios cum Caesar decretô suô, quod ego obsignavi, cum multis amplissimis Viris, liberavisset etc. Templa item, Daniel, c. 14. v. 10. Domus, Aristotel. de miraculos. audit. unde obsignare bona et obsignare domum, in l. ult. ff. de drqu. absen. l. 1. §. penult. ff. de ventre in poss. mitt. etc. Fores Gynecaeorum, Aristophan. Thesmophor. Suppellex atque adeo Penus universa, Plin. l. 33. c. 1. Pecunia, in l. Tutor pro pupillo, ff. de admin. Tut. Sic obsignari pecunia dicebatur, quae creditori oblata, eô recusante accipe. re, in sacculum condebatur, qui Signatorum sigillis impressis signabatur, quô sactô solebat publice sue in publicum deponi, l. 19. C. de Usur. l. 11. Cod. de Compensat. etc. Fiebat autem sic Obsignatio, ut sacculus linô traiceretur, signisque cerae impressis obgsmaretur. atque hinc ipsa vox Obsignatio pecuniaeconsignationem significat, l. 9. c. de Solut. Etiam Interrogationes, literis inclusas ac obsignatas, ad cognitionem Magistratus mitti consuevisse, discimus ex Martiano in l. divus ff. de cust. et exhib. reo. Ipsum verbum Obsignare antiqui iuris est, ad iniurias propulsandas, dum alicuius bona publice possidentur, pertinens, Cicer. l. 12. ad Attic. C. Vennonius domum Ventuli emit, cum omnia obsignaret, in Vedianas incidit, etc. Quam in rem piura vide apud Calvinum Lex. Iurid. Addam saltem, pecuniae obsignatae in sacculo vel cista condi et vel apud Nummularios vel in Aede sacra, deponi olim frequenter solitae, ex Appuleio exemplum Metam. l. 10. Sde ne forte aliqui istorum, quos affers, aureorum nequam vel adulter reperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulô tuô praenota, donec alterô die Nummulariô praesente comprobentur. Sic inductus, signavit pecuniam; quam exinde, ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo tabernâ promptam afferre: et ecce prolatam coram exhibeo, videat, et suum sigillum recognoscat. Et aliquanto post: Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicatô studiô verberonem illum contendit redarguere, donec iussu Magistratuum ministeria publica, contrectatis nequissimi servi manibus, annulum ferreum deprehensum cum signo sacculi conferunt etc. Cur autem in Obsignandis rebus omnibus tantam Veteres diligentiam adhibuerint, rationem reddit Clem. Alexandr. l. 3. Paedag. 11. ubi, cum dixisset, feminis datum esse annulum aureum, non ad ornatum, sed ad signandum ea, quae domi custodienda sunt, propter curam domesticam incumbentem; statim subiungit: Si omnes a Paedagogo recte instituti essemus, supervacua essent signacula, omnibus ex aequo bonis, servis domimsque. Sed quoniam aut nulla aut mala institutio, causam magnam praebet iniuriae, opus hahuimus sigillis. Quo pertinet ridiculum illud Neronis de furace servo, apud Cicer. de Orat. l. 2. Selum esse, cui nihil sit nec obsignatum, nec occlusum, quod idem in bono servo dici solet. Quemadmodum enim servo bonae fidei herus omnia committit, nihil annulô obsignat, nihil claudit serâ: Ita servus furax omnia resignat ac recludit. Id quod testatur lepida, apud Diog. Laertium l. 4. narratiuncula de Lacyde, qui cum, quoties ex penu quicquam promere voluisset, obsignatô aditu, rursus annulum per foramenintro iacularetur, ut nihil ex reconditis ibi rebus tolleretur: Famuli, hôc animadversô, resignabant, quae signata erant, et sublatis quae placuêre. annulum dein in porticum per rimam immittebant: quâ ratione, saepe licet id repeterent, deprehendi numquam potuêre. Sed et aliâ ratione, annulô huiusmodi non diligenter asservatô, magnam saepe fraudem commissam esse, testatur in Sacris annulus Achabi, quô Iesabel literas, quibus caedes Nabothi iubebatur, insciô maritô, obsignavit, 1 Regum c. 21. v. 8. In profanis, annulus Marcelli Consulis, quô Hannibal potitus, Salapiam cepisset, nisi T. Quintus Crispinus, alter Consul, circa proximas civitates misisset nuntios, occisum esse Collegam, annulôque eius hostem potitum, ne quibus proin literis crederent annulô Marcelli obsignatis, apud Liv. l. 27. Annulus item Antonii, quô Plancus Syriae Praeses Sex. Pompeii necem mandavit, apud Appianum Belli Civ. l. 5. Petronii Maximi Senatoris et Patricii Romani quem nactus Valentinianus, uxorem eius in Aulam pellexit, apud Procopium de Bello Vandal. l. 1. etc. Imo et fictis signatoriis istiusmodi annulis fraus facta frequens. Hôc enim pactô Gabios in suam potestatem redegit Sextus Tarquinius, apud Dionys. Halicarn. l. 4. Vitalianus vero Praefectus Praetorio occisus, apud Iul. Capitolin. in Gordianis tribus c. 10. et S. Bernardus deceptus est, ut ipse conqueritur Ep. 284. ad Eugenium Papam. De cuiusmodi crimine falsi a Legatis commisso, Guntherus l. 5. v. 368. et seqq. sic scribit,Nam qui praedicti mandata priora Tyranni,Ausonias urbes Hetruscaque regna tenentiAttulerant, Friderice, tibi, gentilibus usiFraudibus, impressas falso sub nomine Regis,Mendaces chartas sibi confecêre sigillô, etc.Hinc, ut tale quid caveretur, Solonis lege Annulario sigillum annuli. venditi retinere non licebat, teste Laertio l. 1. c. 57. et scribit Cicero Quinto fratri Asiae minoris Rectori l. 1. Ep. 1. c. 5. ut solus annulô suô utatur ac signet, neque alteri temere committat, Sit annulus tuus non ut vas aliquod, sed tamquam ipse tu: non minister alienae voluntatis, sed testis tuae. Monet insuper Theodosii II. exemplum apud Suidam in Πουλχερία, tabulis non lectis annulum non imprimendum. Quae una ex causis fuit, cur Wenceslao Imperium adimeretur etc. Plura hanc in rem vide apud Iohannem Kirchmannum de Annulis c. 5. alivique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.